monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > bkeCod.32.166r > sectio 212 > bkeCod.32.135v > ubk4°Ms.theol.26.35 > 47 > sbsMin.75.93r > sectio 562 > bkeCod.32.95v > 32.111r > sectio 690 > Post quem sequenti die IOVIANUS ex primicerio domesticorum imperator factus est. > bkeCod.32.148r > Ioannis I, 5 > Romanorum. > 78 > bkeCod.32.121v > sectio 2 > ubk4°Ms.theol.26.30 > bnfGrec107.233 > csg7.67 > mensibus 5. > sectio 420 > bbb264.262 > ubk4°Ms.theol.26.93 > 1 > ubk4°Ms.theol.26.37 > bnf4871.256 > bsbClm1003.46 > sectio 19 > 77 > uwbM.p.th.f.12.64 > sectio 795 > sectio 15 > sectio 477 > 53 > uwbM.p.th.f.12.59 > sectio 521 > 7 > Romanorum. > sluMscr.Dresd.A.145.b.61 > 62 > 53 > sectio 176 > sectio 357 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 12, 3
Sed quid non facit pertinacia? Quasi contritus coluber elevat caput, et moriturus in eos qui morituri sunt venena diffundit. Et hoc, inquit, de Antiocho scriptum est, qui vadens in Persidem, Lysiae qui Antiochiae, et Phoeniciae praeerat, reliquit exercitum, ut adversum Iudaeos pugnaret, urbemque eorum Ierusalem subverteret; quae omnia narrat Iosephus historiae auctor Hebraeae, quod talis fuerit tribulatio, qualis numquam, et tempus advenerit quale non fuit ex quo gentes esse coeperunt usque ad illud tempus. Reddita autem victoria, et caesis Antiochi ducibus, ipsoque Antiocho in Perside mortuo, salvatus est populus Israel: omnes qui scripti erant in libro Dei, hoc est, qui Legem fortissime defenderunt, et econtrario qui deleti sunt de libro, hoc est, qui praevaricatores exstiterunt Legis, et Antiochi fuerunt partium. Tunc, ait, hi qui quasi in terrae pulvere dormiebant, et operti erant malorum pondere, et quasi in sepulcris miseriarum reconditi, ad insperatam Victoriam de terrae pulvere surrexerunt, et de humo elevaverunt caput, custodes Legis resurgentes in vitam aeternam, et praevaricatores in opprobrium sempiternum. Magistri autem et doctores qui Legis notitiam habuerunt, fulgebunt quasi coelum, et qui inferiores populos exhortati sunt ad custodiendas caeremonias Dei, ad instar astrorum splendebunt in perpetuas aeternitates.